Igitur Joseph ductus est in Aegyptum, emitque eum Putiphar eunuchus; fuitque Dominus cum eo, domumque domini sui creditam sibi gubernabat. Benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Joseph; qui tamen aliud de omnibus non noverat nisi panem quo vescebatur. Factum est autem quod domina sua oculos jecit in Joseph, et ait: Dormi mecum. Qui respondit: Omnia sua tradidit mihi dominus meus praeter te. Quomodo ergo hoc possum facere, imo et peccare in Deum meum. Accidit autem, ut ait Josephus, ut publica festivitas instaret, cui etiam mulieres interesse debebant. Tunc illa aegritudinem simulavit viro, captans ob hoc solitudinem et silentium, ut exoraret Joseph. Et apprehenso lacinio pallii Joseph, ait illi: Dormi mecum. Qui iratus relicto pallio in manu ejus egressus est foras. Illa contemptam se dolens, in argumentum fidei retentum pallium ostendit marito revertenti, dicens: Ingressus est ad me servus Hebraeus ut illuderet mihi. Ille nimis credulus conjugi, vinctum Joseph tradidit in carcerem regis. Fuit autem Dominus cum illo, et dedit illi gratiam in conspectu domini carceris; qui carcerem et vinctos in custodia ejus posuit.